- HYSGINUS
- HYSGINUSGraece ὕσγινος, Hebr. thachas, Chald. Sasgona, coloris genus, quo pelles, quibus Tabernaculum operiebatur, Exod. c. 25. v. 5. et c. 35. v. 23. erant spectabiles. Sic Num. c. 4. v. 8, 10, 11, 13, et 14. super arcam et mensam et candelabrum, et altare aureum et omnia vasa eius expandi iubetur operimentum e pelle thachas. Et v. 25. Gersonitae iubentur ferre aulaea tabernaculi et tentorium conventus eius, et operimentum thachas, quod est super illud. Denique Ezech. c. 16. v. 10. Deus varia dona in Israelitas ase collata proponens, sub figura Sponsae, quae ad nuptias ornatur, inter cetera haec habet, Vestivi te versicoloribus, et calceavi te thachas. Ubi thachas, quod pro animali alii sumunt, coloris genus esle, erudite probat Bochart. Graeci Interpretes certe ὑακἰνθιναν aut ἰάνθινον, et Hier. ianthinum, reddunt: quibus proximus est hysginus color. Unde Plin. l. 2. c. 26. Hyacinthus in Gallia optime provenit: hoc ibi pro cocco hysginum tingitur. Ad quem locum turneb. in Advers. l. 19. c. 25. Haec Plinii, inquit, verba indicant, hysgen hyacinthum esse, unde factitius color vocabatur, quem hysginum vocabant. In hesych. byssus est color ἀντὶ τῆς ὕσγης παραλαμβανόμενος, qui hysges loco assumitur. Eidem porro byssinum est πὸρφυροῦν, purpureum. In Dioscoride l. 3. aristolochia florem habet purpureum. At in Nicandri Theriac. v. 511. eiusdem flores hysgino rubescunt,ἄνθεα δ᾿ ὑσγίνῳ ενερέυθεται.Cuius Scholiastes, Τὸ δὲ ὕσγινον φυτόν ἐςτι ξανθὸν τῷ χρώματη, και μᾶλλον ἰοβαφεῖν ἐπιτήδειον. ὑσγινοβαφῆ οὖν λέγεται τὰ ὑσγίνῳ βεβαμμένα, Hysginum plantae est lutei coloris, aut potius ad tingendum violaceo colore idonca, quâ quae tinguntur Hysginobapha appellantur. Dicitque Paus. Galatas coccum voce vernaculâ hysgen vocare in Phocicis. tamen alii distingunt: Hinc Plin. l. 9. c. 41. Coccoque tinctum Tyrio tingere, ut fieret hysginum. Vitruv. vero l. 7. c. 14. purpureos colores fieri tradit, infectâ cretâ rubiae radice et hysgino. De quo argumento vide plura, apud Salmas. in Solin. p. 272. et 273. ubi hyacinthinum et hysginum (quem Zinzolin vulgo dici, et inter coccum et purpuram medium ait esle, sic tamen, ut ad purpuram Tyriam magis accedat,) ita differre multis probat, ut tamen sint affines tincturae et utrumque pro purpureo usurpetur: Adde Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. III. c. 13. et quae infra dicemus in voce Sasgona.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.